ROMAE
TYPIS S. C. DE
PROPAGANDA FIDE
MDCCCLXXIV. {1 [295]}
Cum approbatione
Auctoritatis Ecclesiasticae {2 [296]}
SOCIETAS S.
FRANCISCI SALESII
INDEX
Prooemium 2
I. Huius societatis finis. 3
II. Huius societatis forma 4
III. De voto obedientiae. 5
IV. De voto paupertatis. 5
V. De voto castitatis. 6
VI. Religiosum societatis regimen. 6
VII. Internum societatis regimen. 7
VIII. De rectoris maioris electione. 8
IX. De caeteris superioribus. 9
X. De singulis domibus. 10
XI. De acceptione. 11
XII. De studio. 12
XIII. Pietatis exercitia. 12
XIV. De novitiorum magistro eorumque regimine. 13
XV. De vestimento. 14
Formula votorum. 14
Catholicae
reiigionis ministris persuasum semper fnit in adolescentulis bene instituendis
maximam esse sollicitudinem adhibendam.
Etenim,
iuventute malis aut bonis moribus imbuta, bona aut mala ipsa hominem societas
fiet. Ipse Christus Dominus hui;es rei veritatis nobis clarum exemplum
suppeditavit, praesertim quum parvulia ad se advocatis divinis manibus
benediceret, atque clamaret: Sinite parvulos venire ad me.
Episcopi,
quibus Spiritus Sanctus regendam dedit Ecclesiam Dei, praesertim vero
Pontifices Maximi, Servatoris nostri vestigia secuti, cuius vices gerunt in
terris, verbis atque operibus instituta ad iuventutem christiane erudiendam
spectantia alacri animo, peculiarique sollecitudine commendarunt atque eisdem
sunt suffragati. Pius autem IX Pont. Max., quem diutissime Deus ad Ecclesiae
gloriam incolumem ac sospitem servet, {3 [297]} praeter
indefessos labores pro adolescentulis periclitantibus perlatos, omnimodis
subsidiis illas institutiones fovit, quae ad huiusmodi sacri ministerii partem
spectarent.
Nostris
vero temporibus longe maior urget necessitas. Nam incuria multorum parentum,
abusus artis guttembergiae, haereticorum atque schismaticorum conatus ad
coacervandos sibi sectatores, necessitatem ingesserunt simul coniungendi vires
ad proelianda proelia Domini sub Vexillo Vicarii Domini nostri Iesu Christi, ad
tuendain fidem et tutandos bonos mores praesertim adolescentulorum, quos prae
inopia deficiunt praesidia ad christianam doctrinam assequendam. Hic est finis
Societatis sive Congregationis Sancti Francisci Salesii.
DE
EIUSDEM SOCIETATIS PRIMORDIIS.
Iam
inde ab anno millesimo octingentesimo primo et quadragesimo Ioannes 'Bosco
sacerdos una cum aliis ecclesiasticis viris operam dabat, ut simul in unum
locum Augustae Taurinorum adolescentulos derelictos et pauperes colligeret,
eosque ludis exhilararet, eodem vero tempore pansm divini verbi iis
distribueret. Quae quidem omnia auctoritatis ecclesiasticae consensu fiebant.
Quum
autem Deus exiguis bisce initiia benedieeret, mirum quantue adolescentium
numerus huc libenter conveniret! Quibus quidem omnibus perpensis, anno MDCCC
XLIV Aloysius Fransonius, felicis recordationis, Taurinensis Dioecesis
Archiepiscopus, {4 [298]} passus est aedifeium in
formam Ecolesiae dicari,
ibique sacra omnia peragi, quae necessaria sunt ad rito colendos dies festos,
atque adolescentulos instituendos, qui frequentiores in diem adventabant. Hue
saepius Archiepiseopus ipse se contalit, ut Sacramentum Confirmationis
administraret. Anno MDCCCXLVI decrevit, ut omnes, qui huic instituto
interessent, ibi possent ad Sanctum Li ucharistiae Sacramentum admitti,
praeceptum Paschatis adimplere; ut sacerdotibus liceret ibi sacrum solemne
facere, et triduanas vel novendiales preces indicere quoties ipsis videretur.
Haec omnia in Asceterio s. Francisci Salesii fatta sunt usque ad annum
MDCCCXLVII. Hoc autem anno quum numerus adolescentulorum augeretur, ideoque
aedes iam nequiret omnes capere, adnuente auctoritate ecclesiastica, in alia
urbis regione, ad Portam Novam, alterum Asceterium adapertum fuit sub titulo s.
Aloysii Gonzagae.
Quum
vero et haec duo, labente tempore, satis non essent, tertium anno MDCCCXLIX in
Vanchilia, eiusdem etiam urbis regione, instituebatur sub titulo Sancti Angeli
Custodia.
Irrumpentibus
autem iis temporum difacultatibus, quae religioni summopere adversarentur, vir
amplissimus, cui dioeceseos cura erat demandata, motu proprio regulas huiusmodi
Asceteriorum {5 [299]} probavit, et Ioannem Bosco
sacerdotem eorumdem Boetorem constituit, gnacumque facultate donatum, quae ad
id necessaria atgae opportuna videretur. Complures Episcopi easdem regulas
exceperunt, atque nituntur, ut in suis quoque dioecesibus huius generis
Asceteria Jioreant.
At
praeter opinionem alia gravis extitit necessitas. Nonnulli adolescentes,
grandiori iam aetate, nequibant satin institui christiana dottrina solis diebus
festis, ac propterea oportuit scholas aperire, ubi horis tum diurnis, tum
nocturnis, per hebdomadam, christiarla institutione excolerentur. Quin imo ex
iis complures derelitti et dura paupertate conflictati in peculiarem domum
recepii sunt, ut ibi periculie erepti religionem docerentur, et in aliquo
opificio exercerentur. Quod quidem etiam nunc (anno MDCCCLXXIII) fit praesertim
Augustae Taurinorum in aedibus quae sunt ad hospitium Asceterii a. Francisci
Salesii, ubi octingenti et ultra numerantur. Anno MDCCCL XIII ali. quoque domus
Mirabelli, qui pagus est in agro Montis Ferrati, adaperta fuit, cui titulus:
Parvum Sancti Caroli Seminarium. Nunc autem hoc collegium seu parvum Seminarium
ad Paguro Sancti Martini in eodem territorio Casalensi translatum fuit. Anno
vero MDCCCLXIV apud Lanceum in agro Taurinensi nova domus in collegii formam
eretta fuit. Itidem abhinc paucia annis aliae domus adapertae sunt et guidem:
Anno
MDCCCLXX collegium Beatae Virginia Mariae ab Angelis Alaxii, quae urbs est
dioecesis Albingaunensis; {6 [300]}
Anno
MDCCCLXXI aliud municipale ephebeum Varagine, dioecesis Savonensis;
Eodem
anno MDCCCLXXI Hoapitium Sanati Vincentii in urbe S. Petri ab Arena, in
Genuensi dioecesi,.pro adolescentulis derelictis;
Anno
praeterea MDCCCLXXII ephebeum adapertum fuit prope urbemTaurinensem in regione
vulgo Valsalice dieta. Tandem exeunte anno MDCCCLXXIII in pago Cogoleti
dioecesis Savonensis, nova domus adaperta fuit, qua sacrum ministerium publice
exercetur una cuna administratione acholarum pro adolescentulia totius loti.
Domibus antedietie quingenti circiter septem mille adolescentuli scientia et
religione instituuntur (MDCCCLXXIV).
Iam
vero quum adolescentuli frequentes Asceterium diebus festis adirent, scholae
diurnae et vespertinae haberentur, ac mirum in modum exceptorum numerus in dies
augesceret, copiosa nimis messis Domini fatta est. Quapropter ut probatae iam
disciplinae unitas servaretur, a qua uberrimus fructus provenire consuevit, iam
inde ab anno MDCCCXLIV nonnulli viri ecclesiastici se se simul collegerunt, ut
genus quoddam societatis vel congregationia constituerent, alius alium exemplo
atque institutione invicem adiuvantes. Nullo re voto adstrinxerunt, tantumque
polliciti sunt se strenuam iis operam daturos, quae ad maiorem Dei gloriam
suaeque animae utilitatem conferre viderentur. Ioannem Bosco Sacerdotem ultro
cibi Praefectum adlegerunt.
Licet
autem nulla vota proferrentur, actu tamen eadem ferme observabantur, quae Aie
exponuntur. {7 [301]}
l. Huc
spectat Salesianae Congregationis finis, ut socii simul ad perfectionem
christianam nitentes, quaeque charitatis opera tum spiritualis, tum corporalia
erga adolescentes, praesertim si, pauperiores sint, exerceant, et in ipsam
iuniorum clericorum educationem incumbant. Haec autem societas constat ex
ecclesiasticis, clericis atque laicis.
2.
Iesus Christus coepit facere et docere, ita etiam socii incipient externarum
virtutum exercitio, et scientiarum studio se ipsos perficere; deinde aliorum
beneficio strenuam operam dabunt.
3.
Primum charitatis exercitium in hoc versabitur, ut pauperiores ac derelicti
adolescentuli excipiantur, et sanctam catholicam religionem doceantur,
praesertim vero diebus festis, quemadmodum Augustae Taurinorum fit in quatuor
Asceteriis s. Francisci Salesii, s. Aloysii Gonzagae, s. Angeli Custodis, nune
Sanctae Iuliae, et s.Iosephi (anno MDCCCLXXIV).
4.
Saepe autem contingrit, ut adolescentuli inveniantur adeo derelicti, ut, nisi
in aliquod hospitium recipiantur, quaecumque cura frustra iis omnino
impendatur. Quod ut fiat, maiori qua licebit sollicitudine, domus aperientur,
in quibus Divina opitulante Providentia, receptaculum, victuset vestimentum iis
subministrabuntur. Eodem vero tempore, quo fidei veritatibus instituentur, {8
[302]} operam quoque alieni arti navabunt, quemadmodum nunc fit in aedibus quae
Asceterio s. Francisci Salesii adiunguntur in hac urbe, et in Hospitio Sancti
Vincentii de Pauli prope urbem Genuensem.
5. Quum
vero gravissimis periculis subiiciantur adolescentes, qui ecclesiastico
ministerio initiari cupiunt, maximae curae huic societati erit eos in pietate
et vocatione colere, qui se studio et pietate specialiter commendabiles
ostendant. In adolescentibus autem studiorum causa excipiendis ii praeferentur,
qui pauperiores sint, qui ideo curriculum studiorum alibi neqneunt explere,
dummodo aliquam spem vocationis ad ecclesiasticam militiam praebeant.
6. Quum
autem necessitas catholicae religionis tutandae gravior etiam urgeat inter
christianos populos, praesertim in pagis, propterea socii strenue adlaborabunt,
ut homines, qui potioris vitae amore per statos aliquot dies secedunt, sd
pietatem confirment erigantque; ut bonos libros in vulgus spargant, omnibusque
rationibus utantur, quae a sedula charitate proficiscuntur; verbis denique et
scriptis impietati adversentur, et haeresi, quae omnia tentat, ut in rudes ac
idiotas pervadat. Huc spectant sacrae conciones, quae identidem habentur; huc
triduanae et novendiales supplicationes; huc demum libri evulgati per officinam
librariam ab anno MDCCCLXII inatitutam aliique quam plurimi. {9 [303]} [Regulae
Societatis s. Francisci.]
1. Sodi
omnes vitam communem agunt, uno fraternae oharitatis votorumque simplicium
vinculo constrieti, quod eos ita constringit, ut unum cor, unamque animam
efficiant ad Deum amandum, eique serviendum virtute obedientiae, paupertatie,
morum sanctimonia, et accurata christiana vivendi ratione.
2.
Quicumque societatem ingressus fuerit civilia iura, etiam editis votis, non
amittit. Ideo valide et licite potest emere, vendere, testamentum conficere,
atque in aliena bona succedere. Sed quamdiu in societate permanserit, nequit
facultates suas administrare, nisi ea ratione et mensura qua Rector Maior in
Domino bene iudicaverit.
3.
Omnis fructus rerum sive mobilium, sive immobilium, quas societatem ingrediendo
4uis secum attulit, quo tempore vitam in ipsa egerit, ad eamdem pertinebit.
Poterit tamen vel partim, vel etiam omnino parentibus erogare quae extra
congregationem possideat; at semper obtento Rectoris consensu.
4.
Clerici et Sacerdotes, etiam postquam vota emiserint, patrimonia vel simplicia
beneficia retinebunt, sed neque administrare, neque iis perfrui poterunt nisi
ad Rectoria voluntatem.
5.
Administratio patrimoniorum, beneficiorum et omnium, quae in societatem
inferantur, ad Superiorem {10 [304]} Generalem perinet, qui vel ipse vel per
alios ea administrabit; et donee quisquam in congregatione fuerit, annuos.eorum
fructus idem Superior percipiet.
6.
Eidem Superiori omnes sacerdotes missarum etiam eleemosynam tradent. Omnes
vero, tum sacerdotes, tuoi clerici, vel laici, omnem pecuniam, quodcumque donum
quibusque titulia ad eos perveniant, eidem committent.
7.
Unusquisque votis tenetur, donec in societate permanserit. Si quis vel fusta de
causa, vel prudenti superiorum iudicio, a societate discedat, a votis poterit a
Superiore Generali exsolvi.
8.
Unusquisque maneat in vocatione, ad quam vocatus est, usque ad vitae exitum. In
mentem quotidie sibi revocet gravissima illa Domini Servatoris verba: Nemo
mittens manum ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei.
9.
Verumtamen, si quis a societate egrediatur, nihil sibi ob tempus, quod in ea
transegit, poterit adrogare, neque aliud secum ferre, quam quod Generalis
Superior opportunius iudicabit. Recuperabit autem plenum ius de rebus
immobilibus atque etiam de mobilibus, quarum proprietatem ab ingressu in
societatem servaverit. At nullum fructum, neque corum administrationis rationem
exposcere poterit pro tempore quo in societate permanserit, nisi cum Rettore
maiore aliquod peculiare pactum intercesserit.
10. Qui
affert pecuniam, mobilia, vel alia cuiuscumque generis in societatem animo
proprietatem servandi, debet indicem eorumdem Superiori {11 [305]} tradere,
qui, rebus omnibus recognitis, ci ohartam receptionis dabit. Cum autem velit
sooiun rea recuperare, quae usa consumuntur, eas recipiet eo statu, in quo tane
temporis erunt, quin poasit compensationem repetere.
1.
Propheta David Deum enixe orabat, ut illum doceret eius voluntati obsequi.
Servator Dominus certos nos fecit se bue in terras descen disse, non ut faceret
voluntatein suam, sed voluntatem Patris sui, qui in coelis est. Huc speetat
obedientiae votum, scilicet, ut certiores efficiamur nos sanetae Dei voluntati
obtemperaturos.
2.
Obedientiae votum socios ita devincit, ut iis tantum operam navent, quae
Superior fore iudicabit ad maiorem Dei gloriam, et animae suae proximique
utilitatem, secundum ea, quae bisce constitutionibus praescribuntur.
3.
Huiusce voti observantia sub culpa non obligat, nisi in iis, quae mandatis Dei,
Sanctaeque Matris Ecclesiae adversentur.
4.
Obedientia nos certos reddit Dei voluntatem adimplere. Quapropter unusquisque
proprio Superiori obediat, illumque in omnibus veluti patrem peramantem habeat,
eique pareat integre, prompte, hilari animo et demisse; ea animi persuasione
ductus, in re praescripta ipsam Dei voluntatem patefieri. {12 [306]}
5. Nemo
anxietate petendi vel reeusandi afficiatur. Si quis autem cognosceret quidpiam
sibi vel nocere, vel necessariun esse, reverenter id Superiori exponat, cui
maximae erit curae eius necessitatibus oonsulere.
6. Maxima
unicuique fiducia in superiore sit, neque ullum cordis secretum quisquam illum
celet.
7. Nemo
resistendo pareat, neque verbis, neq ue factis, neque corde. Quo magis aliquid
repugnat facienti, eo maiori merito erit in conspeetu Dei si illud perficitur.
1.
Votum paupertatis apud nos respicit cuiuscumque rei administrationem, non
possessionem. Eiusmodi autem voti observantia in hoc praecipue consistit, ut
animum ab omnibus terrestribus alienum quisque habeat; quod nos vita quoquoversuni
communi relate ad victum et vestimentum consegui curabimus, nec quidpiam nisi
peculiari Superioris permissione pro nobia retinentes.
2.
Unusquisque hoc voto tenetur cellulam suam maxima simplicitate habere, et
summopere niti, ut cor virtute, non corpus vel aedium parietes exornentur.
3.
Nemo, sive intra sive extra congregationem, pecuniam apud se aut apud alios
habeat quacumque de causa. {13 [307]}
4. Si
quis iter sit ingressurua, vel a Superiore mittendus ad aperiendam, vel
administrandam alignam domum, vel explendam aliquam sacri ministerii partem,
vel alia necessitar adsit, tum Superior ea statuet, quae temporum, locorum et
sociorum adiuncta postulabunt.
5.
Mutuum dare, accipere, vel ea, quae sunt apud se aut in societate, elargiri,
contractus finire cuiuslibet generis, absque Superioris licentia non tantum cum
externis, sed etiam cani sociis congregationis omnino vetituiu est.
1. Qui
vitam in derelictis adoleseentulis sublevandis impendit, certe totis viribus
niti debet, ut omnibus virtutibus exornetur. At virtus summopere colenda, atque
quotidie prae oculis habenda, virtus angelica, virtus prae caeteris cara Filio
Dei, virtus est castitatis.
2. Qui
firmam spem non habet, se, Deo adiu vante, virtutem castitatis, tum dictis, tum
factis, tum etiam cogitationibus posse servare, in hac societate non
profiteatur; in periculo euim saepenumero versabitur.
3.
Verba, oculorum obtutus, licet indifferentes perverse interdum ab
adolescentulis excipiuntur, {14 [308]} qui humanis cupiditatibuo iam fuerunt
subacti. Quapropter maxiina cura est adhibenda, quoties sermo cum
adoleseentulis instituitur cuiuslibet aetatis, aut conditionis, vel quidpiam
cum illis agitur.
4.
Conversationes defugiantur, si hae sint cum personis alterius sexus, vel etiam
cum ipsis secularibus, ubi haec virtus periclitari videatur.
5. Nemo
se conferat domum apud notos, vel amicos absque consensu Superioris, qui,
quoties fieri possit, comitem ei adiunget.
6. Ut
castitatis virtus diligentissime custodiatur, haec potissimum sunt agenda.
Scilicet ut quisque sancte ad Poenitentiae et Eucharistiae Sacramenta saepe
accedat; consilia confessarii sedalo exequatur; otium defugiat; omnes corporis
sensus coérceat, et moderetur; frequenter Iesum in Sacramento invisendum adeat;
crebras iaculatorias preces fundat ad Mariam SS., Sanetum Frauciscum 8alesium,
Sanctum Aloysium Gonzagam, qui sunt huius Societatis praecipui patroni.
1.
Socii arbitrum et Supremum Superiorem habebunt Pontificem Maximum, cui omnibus
in locis, temporibus et dispositionibus suis humiliter et reverenter
subiicientur. Quin imo praecipua erit cuiusque socii sollicitudo totis viribus
promovendi ac defendendi auctoritatem et observantiam {15 [309]} Ecclesiae
Catholicae legum, eiusque Supremi Antistitis, et hic in terria legislatoris et
lesu Christi Vicarii.
2.
Quoquo triennio elapso Capitulum Generale habebitur ad pertraetandas res
maioris momenti et ad societatem spectantea. Huiusmodi acta ad sacram
Episcoporum et Regularium Congrem gationem erunt mittenda et approbanda.
3. Quod
ad Sacramentorum administrationem ac praedicationem et ad ea omnia, quae ad
publicum sacri ministerii munus attinent, striete subiicientur Episcopo illius
Dioecesis, in qua do mus est ad quam pertinent iuxta sacrorum canonum
praescripta.
4.
Omnes Socii strenuam operam dabunt, ut episcopo propriae dioecesis auxilium
praebeant, ac, quantum licebit, religionia iura omnimode tueantur, illius bonum
sedulo promoveant, praesertim si agatur de pauperioribus adolescentulis
instituendis.
5. Quod
vero ad sacros ordines spectat, socii ab Episcopo Dioecesis eos accipient, a
quo sunt ordinandi iuxta decretum Clementis Papae VIII die 15 Martii 1596. {16 [310]}
1. Quod
ad internum attinet, tota Soeietas Capitulo Superiori subiicitur, quod ex
Rettore, Praefecto, Oeconomo, spirituali Direttore seu Catechista, et tribus
consiliariis constat.
2.
Rector maior totius societatis moderator est; ipse in quacumque Societatis domo
domicilium eligere potest. Omnia quae respiciuiit officia, personas, res
mobiles aut immobiles, spiritualia vel temporalia ei subiiciuntur. Proinde
Rectoris munus est socios in societatem admittere vel non; unicuique adsignare
quae spectant rive ad spiritualia, rive ad temporalia, quae per se aut per
delegationem praestare poterit. At nulla quod ad rea immobiles spectat, emendi,
vel vendendi ei erit facultas absque Superioria Capitoli consensu.
3.
Nemo, exceptis Capitulo Superiore et domorum directoribus, potest epistolaa
scribere vel accipere sine Superioris permissione vel alterius socii ab eodem
ad hoc specialiter delegati.
Verumtamen omnes
socii possunt epistolas vel alia scripta ad Superiorem Generalem mittere,
inconsultis superioribus loci, in quo ipsi commorantur. Iisdem autem
superioribus talia scripta invisere minime licebit.
4.
Rector maior in munere suo ad duodecim annos manebit, et iterum eligi poterit.
Sed haec. reelectio erit semper a Sancta Sede colifirmanda..
5. Idem
Rector Capitulum et Domuum Directores {17 [311]} singulis annis convocet, ut,
societatis necessitatibue cognitis, iis consulatur, eaeque sollicitudines
adhibeantur, quas tempora et loca exposcemt.
6.
Capitulnm ita convocatum poterit etiam eos articulos regulis addere, quos opportunos
ad societatis utilitatem iudicabit, at semper co sensu et ratione, quibus
regulae iam probatae sunt. Huiusmodi tamen articuli vim obligandi non habebunt,
nisi Sanctae Sedis approbationem prins obtinuerint. Quoties dubium exoriatur
circa modum, quo aliquis articulus intelligi debeat, Rector Maior potest eumdem
interpretari quemadmodum spiritui Societatis magis consentaneum iudicaverit.
7.
Mortuo Rectore, Praefectus illius vicem geret, donee successor ci creatus sit;
at nullam ipse poterit neque disciplinae, neque administrationi mutationem
afferre,quo tempore societatem reget.
8.
Mortuo Rectore, statico Praefectus illius mortem annuntiet omnium Domuum
sociis, ut ita unusquisque maximam sollicítudinem adhibeat in iis spiritualibus
auxiliis ci praebendis, quae regulae praescribunt. Deinde omnes earumdeni
Directores invitet ut successoris electioni interesse satagant.
9. At
si forte contingat, quod Deus avertat, ut Rector Maior gravissime officia sua
negligat, praefectus vel quisque de superiore capitalo, una cum aliis membris
eiusdem Capituli, poterit domnum directores convocare, ut Rectorem efficaciter
admoneant. Quod si non sufficiat, Capitulum de hac re sacram Episcoporum et
Regularium {18 [312]} Congregationem certiorem faciat, cuius consilio et responsione
accepta, Reotor Maior deponi potest.
1. Ut
quis Rector Maior seu generalis Superior eligit possit, oportet ut saltem decem
annos in societate transegerit, trigesimum quintum suae aetatis expleverit,
sociis vitae sanctimonia praefulserit, et in perpetuum professus sit.
2.
Duplici ex causa Rectoris Maioris electio fieri continget, videlicet vel ob
finitum duodecim annorum munus, aut ob Rectoris mortem.
3. Si
Rector Maior eligendus est, eo quod duodecim annos in munere transegerit,
electio sic est facienda. Ipsemet Rector Maior, tres mensee antequam sui
officii tempus labatur, Capitulum Superius convocabit, eique sui muneris finem
imminere palam faciet. Huius rei notitiam transmittet Directoribus cuiusque Domus,
eisque sociis omnibus, qui secundum constitutiones suffragium dare poterunt.
Dum autem finis sui muneris diem significabit, aliam statuet diem ad sui
successoris electionem perficiendam. Eodem tempore pietatis opera assignabit ad
superna lumina obtinenda, Ilare et distincte omnes commonens de stricta
singulorum obligatione suùm dandi suffragium illi, quem ad Dei gloriam
utilitatemque anímarum in societate promovendam magis idoneum in Domino
iudicaverint. Tempus vero electionis peragendae, si fieri potesti quindecim {19
[313]} dierum spatium a fine muneris sui excedere non debebit.
4. A die, quo suum manus explevit, usque ad peractam eiusdem sucoessoria electionem, Reetor Maior
velati Praefectus perget in societatis regimine et administratione eadem auctoritate
qua poliet Praefectus in morte Rectoria, donec eius successor in munere suo
reapse sit constitutua.
5. In electione Rectoria Maioris suffragium dabunt capitulum superius, Directores cuiusque Domus una
cum socio a professis eiusdem domus eletto.
Si quis ex
quacumque causa proprium suffragium praestare non poterit, ab aliis licite et
valide electio fiet.
6.
Maioris Rectoris electio aie fiet: Omnes electooes, flexis genibus ante
imaginem Domini nostri Iesu Christi crucifixi, divinum auxilium invocabunt
persolventes. hymnum Veni, Creator Spiritus etc. Quo finito, Praefectus
fratribus una simul collectis causam patefaciet propter quam eos advocavit.
Postea omnes socii professi atque praesentes scribent nomen illius, in cuius
favorem suffragium edere intendunt, et schedulam sic exaratam ponent in vasculo
ad hoc parato. Hisce peractis, secreto modo ab omnibus praesentibus eliguntur
tres scrutatores cum duobus secretariis. Qui votorum pluralitatem consecutus
fuerit, erit novus Rector, seu Superior Generalia. Si forte duo vel tres eumdem
suffragiorum numerum obtinuerint, iterum fiat electio inter eos, qui paritatem
habuerunt. {20 [314]}
7. Si
autem ob Superioria Generalia mortem electio esset facienda, haec regula et
ordo teneantur: Mortuo Rectore Maiore, Praefectus illius mortis notitiain ad
omnes Domorum Directores per scriptum transmittet, ut spiritualia suffragia
secundum constitutiones quam citissime pro defaneti anima fiant. Electio
huiusmodi non ante tres, neo serius sex mensibus a Rectoris morte erit
facienda. Ad hunc finem Praefectus Capitulum Superius congregabit, eiusdeinque
consensu opportuniorem statuet diem ad convocandos eos, qui electioni interesse
debent, adinonens de iis omnibus quae art. 3° ditta sunt.
8.
Suffragium autem ii dabunt, qui hoc iure polleant in electione Rectoris
facienda sicut in articulo 5º huius capitis dictum est.
9. Qui
pluralitatem votorum assecutus fuerit, erit novus Superior Generalis, cui omnes
societatis sodales obedire tenentur.
Peracta
electione, Praefectus, ut novus Rector Maior citius omnibus congregationis
sociis innotescat, operam dabit. Quo facto, omnis superioris generalis
auctoritas in Praefecto finem habet.
1.
Praefectus et spiritualis Director creantur a Rectore. Oeconomus vero et tres
consiliarii suffragiis eligentur a sociis, qui cum iam vota perpetua emiserint
ad Rectoria Maioris electionem partem habere poterunt. {21 [315]}
2. Pro
societatis utilitate electio ita fiet primo anno oeconomus, deinde unoquoque
anno unus ex consiliariis eligantur.
3.
Electio erit facienda prope solemnitatem s. Francisci Salesii occasione, qua
domorum directores convocari solent. Tribus mensibus ante dietam solemnitatem
Rector maior notum faciet omnibus domibus quisnam de Capitulo Superiori tempus
proprii muneris compleverit, diem assignans, qua omnes domus debent electionem
peragere.
4.
Itaque omnes Directores suae domus in perpetuum professos colligent, et cum
socio ab ipsis eletto ad futuram electionem venient.
5. Die
praefixa Capitulum Superius cum directoribus et omnibus sociis secum deductis
suffragium et scrutinium publice facient. Ad hoc eliguntur tres scrutatores cum
duobus secretariis. Qui suffragiorum pluralitatem obtinuerit, novum erit
membrum Superioris Capituli. Quod si duo vel plures eumdem suffragiorum numerum
consecuti fuerint, inter hos a praesentibus sociis nova electio fiat.
Si vero
alicuius domus Director aut socius eins ob nimiam distantiam, vel alia
rationabili causa ad huiusmodi electionem pervenire non potuerit, electio
valida et perfetta erit habenda.
6.
Officia cuiusque membri Saperioris Capituli Rector, prout feret necessitas,
distribuet.
7.
Directori tamen spirituali novitiorum cura est specialiter demandata. Ipse enim
una cum novitiorum magistro strenuam operam dabit, ut {22 [316]} ipsi illum
charitatis et sollicitudinis apiritum condiscant, actuque perficiant, quo
inflammari debet, qui omnem vitam suam ad animarum lu crum optat impendere.
8.
Directoris quoque spiritualis est Rectorem reverenter adinonere, quoties
gravein negligentiam perspiciat in regulis Congregationis exsequendis, vel
earuin observantiam in aliis promovendam neglexerit.
9.
Praecipunin vero Directoris spiritualis officium in eo praesertim versatur, ut
in morali omnium sociorum vitae ratione sedalo attenteque invigilet. Quapropter
ipse vel per epistolas vel de praesentia cum omnibus domorum Direetoribus
frequentem relationem habebit, ut, quidquid generatiin vel singillatiin ad
spiritualem utilitatein conferre cognoscit, iuxta Rectoris voluntaxem
provideat, atque res magni momenti Rettori patefaciat, ab eodemque consilium
petat.
10.
Praefectus, Rectore absente, illius vicem gerit in iis omnibus quae ad
consuetum societatis processum spectant, vel quae peculiariter illi fuerunt
demandata.
11. Ipse
rationem habebit exceptae.et expensae pecuniae: notabit legata, alicuius
momenti donationes in quamcnmque domum collatas et earum destinationem. Omnis
venditio, emptio, omnesque mobilium et immobilium facultatum fructus sub
Praefecti custodia et responsione erunt.
12.
Praefectus igitur est veluti centrum a quo totius societatis administratio
proficisci et ad quod referri debet. Praefectus vero Rectori {23 [317]}
subiicitar, eique facti saltem semel in anno rationem reddet.
13.Oeeonomus
materialem totius soeietatis processum procurabit et diriget. Ipse enim
executioni mandabit emptiones, venditiones, aedificationea et alia similia.,
Sed in causis civilibue et iudicialibus agere non poterit absque Sanctae Sedie
consensu. Itidem Oeconorni maneris est consulere ut unicuique domui, quae
necessaria sunt, suppeditentur.
14.
Consiliarii omnibus deliberationibus intersunt, quae ad acceptionem vel
remotionem vel votorum admissionem alicuius socii pertinent. Si agatur de
aperienda nova domo; de alicuius domus Directore eligendo; de contractibus
rerum immobilium emptionis aut venditionie; denique de rebus maioris momenti,
quae ad rectum Societatie generalem processuin spectant. Si in suffragiorum
emissione maior pare favorabilium non habetur omnes de re agenda deliberationes
Rector protrahet.
15.
Unus de consiliariis ex delegatione Rectoris curam aget de rebus scholasticis
totius Societatis. Alii duo pro opportunitate vices gerent alicuius membri de
Capitulo Superiore, quiì vel ob infirmitatem vel aliam causam munere suo fungi
nequeat.
16.
Unusquisque ex superioribus, Rectore excepto, quatuor annos in munere suo
manebit, ac iterum eligi poterit. Si quis autem ex Capitulo Superiori morte vel
quacumque causa cessaverit a proprio officio antequam quadriennium adimpieverit,
{24 [318]} Rector Maior eins munire tradet cui melius in Domino iudicaverit,
sed tantum usque ad finem quadriennii iam incepti a socio cessante.
17. Si
opus fuerit, Rector Maior cum Capitali Superioris consenso constituet
visitatores, eisdemque curam quamdam demandabit de certo domorum numero, quum
earum distantia et numerus id postulaverit. Huiusmodi visitatores sive
inspectores Rectoris Maioris vices gerent in domibus et negotiis eisdem
demandatis.
1.
Siquando singulari divinae Providentiae favore aliqua domus sit.aperienda, ante
omnia Superior Generalis, quod ad spiritualia attinet, conveniet cum Episcopo
Dioecesis, in qua domus aperienda est, eique in omnibus sacri ministerii
partibus subiicietur, quas regularum societatis observantia patiatur.
2. Sed
hac in re cautissime incedendum est, ne in domibus aperiendis, vel in
administrationibus cuiuscumque generis suscipiendis aliquid statuatur vel
agatur contra leges ecclesiasticas aut civiles.
3. Si
autem domus aperienda sit iuniorum seminariuni, vel seminarium clericoruin, qui
grandiori iam sint aetate, tunc non solum quod ad sacrum ministerium spectat,
sed omnis etiani Superiori Ecclesiastico submissio praebebitur. In eligenda
materia, quae tradi debeat, in libris {25 [319]} adhibendis, in disciplina
atque etiam in temporali administratione iis tenebitur, quae Rector Maior cum
Ordinario loti constituet.
4.
Socii ad novam domum adlecti minus tribus non sint, ex quibus duo saltem
Sacerdotes esse debent. Superior cuiusque domus a Capitulo Superiore eligitur
et Directoris nomen assumet. Quaeque domus bona administrabit, quae vel dono
data, vel in societatem illata sunt, ut peculiari illi domui inserviant; at
semper ratione a Superiore Generali descripta.
5.
Peculiares domos laltem semel in anno inviset Rector per se vel per
visitatorem, ut diligenter inquirat, an officia expleantur, quae regulae
societatis praescribunt; simulque animadvertat, an spiritualium et temporalium
administratio ad propositum finem reapse spectet, ut scilicet Dei gloria et
animarum salus promoveantur.
6. Ad
Directorem autem quod attinet, ita se in cunctis gerat, ut omni temporis
momento corum possit rationem reddere Deo et Superiori Rettori.
7.
Praecipua est eiusdem Rectoris cura in recente quaque domo capitulum
constituere, quod numero sociorum in ea habitantium congruat.
8. Ad
hoc autem capitulum constituendum convenient Capitulum Superius et novae domus
Director.
9.
Inter eligendos primus est Catechista, deinde Praefectus, et si opus fnerit
etiam Oeconomus, tertio demum singoli Consiliarii, iuxta Sociorum {26 [320]}
numerum et ea quae in illa domo agenda sunt.
10.
Quod si distantia, tempora et loca suadeant quaedam esse exeipienda in capitulo
constitnendo, vel in muneribus assignandis, omni ad id auctoritate Rector maior
pollet, consentiente tamen Capitulo Superiore.
11.
Director neque emere, neque vendere immobilia, neque nova aedificia erigere vel
aedificata demoliri poterit, neque innovationes magni momenti perficere, visi
adsit Rectoris Maioris consensus. In administratione omnis processus
spiritualis, scholasticus, materialis ad eum pertinet; at in iis, quae maioris
momenti sint, consultius erit capitulum suum convocare, nec quidpiam deliberare
nisi illius consensus habeatur.
12.
Catechista spiritualia quaeque illius domus procurabit, sive relate ad socios,
sive relate ad caeteros qui ad congregationem non pertinent, ac quoties opus
erit, Directorem admonebit.
13.
Praefectus Directoris vices gerit et praecipuum ipsius manus erit res
temporales administrare, coadiutorum curam gerere, supra alumnorum disciplinam
attento oculo vigilare iuxta regulas uniuscuiusque domus et consensum
Directoris. Ipse paratus esse debet ad rationem de sua gestione reddendam
Direttori suo, quoties ab eo expostulabitur.
14.
Oeconomus, ubi necesse sit, Praefectum adiuvabit in suis officiis, praesertim
in executione temporalium negotiorum.
15.
Consiliarii autem intersunt deliberationibus {27 [321]} alicnius momenti et
Directorem adiuvant in re scholastica et in iis ownibus, quae eis demandata
erunt.
16.
Unusquisgne Director quotannis Rectori Maiori spiritualis et temporalie
administrationis suae domus rationem reddere debet.
1. Vix
quispiam societatem ingredi petierit, Director illius domus, in qua fatta est
petitio, necessariam postulantis notitiam assequetur, quam Rectori tradet, ut
in probationeni excipiatur.
Rector
autem maior eum ad acceptionem admittet, si a capitulo superiori suffragiorum
pluralitatem postulans consecutus fnerit.
2. Post
tempus probationis res erit apud capitulum eiusdem domus. Si saltem maiorem
suffragiorum partein obtinuerit de illo referetur Rettori Maiori, qui, habita
Superioris Capituli sententia, eum ad vota admittet vel per se vel per
delegationem. Haec autem delegatio iterum remittenda erit Rettori Maiori cum
opportunis indicationibus, ut novus socius in catalogo societatis inscribatur.
3. In absentia Capituli Superioris ipse Rector Maior, rationabili causa interveniente, potest in
societatem recipere et ad vota admittere vel etiam dimittere ex societate in
unaquaque domo; at hoc fieri poterit suffragante et praesente domus illius {28
[322]} Capitulo. Hoc autem in casa Director illius domus, in qua acceptio vel
dimissio facta est, rem nunciabit Capitulo Superiori cum opportunis
indicationibus, ut socius vel inseribatur in societatis catalogo, vel ab eo
expungatur.
4. Ut
quisquam ad vota emittenda admittatur, necesse erit ut primae et secundae
probationis tirociniuni exercuerit. At nemo ad votorum emissionein admittendus
est, risi sexdecim aetatis annos fnerit praetergressus.
5. Haec
autem vota per triennium emittuntur. Tribus autem annis transactis, praevio
Capituli consensu, cuilibet facultas dabitur ea ad aliud triennium repetendi,
vel perpetua faciendi, se videlicet per omnem vitam votis obligandi. Nemo tamen
ad sacros ordines titulo congregationis erit admittendus, nisi vota perpetua
iam emiserit.
6. Ut
socius Congregationi possit adscribi praeter virtutes, quae regulis
praescribuntur, debet etiam anteactam vitae rationem testimonio comprobare, ex
quo constet:
I.
Status illius liber atque bonis moribus praestans vita per declarationem ab
eiusdem Ordinario exaratam;
II.
Illius nativitas et baptismus;
III.
Aere alieno non esse gravatum;
IV.
Numquam in illum crimine inquisitum fuisse;
V.
Nullo neque physico, neque morali impedimento detineri, quo irregularie fiat ad
Sacerdotium ineundum.
7. Quod
ad valetudinem attinet, talis sit, ut {29 [323]} omnea Societatis regulas
absque exceptione possit observare.
8. Ubi
insta ratio adsit, Rector aliquem poterit a conditionibus antedictis exiuiere,
et quaedam plus minusve late excipere.
9.
Societas Divina Providentia innixa, quae nunquam deest sperantibus in ea, omnia
cuique necessaria providebit, sive fiorente valetudine sive premente morbo.
Tamen erga illos tantum Societas devincitur, qui iam votis se obligarunt.
10.
Omnibus autem duo potissiuluin tordi habenda sunt: 1. Attente caveat
unusquisque, ne se habitudinibus cuiuscumque generis, rerum etiaui
indifferentium, devinciri patiatur; 2. Cuiusque vestis, lectus et cellula munda
sint et decentia; at omnes summopere studeant affectationem et ambitionem
devitare. Nihil magis sodalem religiosum exornat, quam vitae sanctimonia, qua
caeteris in omnibus praeluceat.
11.
Quisque paratus sit, ubi opus erit, aestum, frigora, sitim, famem, labores et
contemptum tolerare, quoties haec conferant ad maiorem Dei gloriam, spiritualem
aliorum utilitatem, suaeque animae salutem.
1.
Sacerdotes, omuesque socii, qui clericalem militiam petunt, studiis
Ecclesiasticis strenuam operam dabunt.
2.
Praecipuum eorum studium totis viribus dirigetur ad Bibliam Sacram, ad
Historiam Ecclesiasticam, {30 [324]} ad Tbeologiain doguiatieam, speculativani,
moralem, neenon ad libros, vel tractationeo, quae de inventute in religione
instituenda ex professo pertractant.
3.
Noster Magister erit divue Thomas, et alii auctorea qui in Catechesi et in
dottrina Catholica interpretanda celebriores communiter censentur.
4.
Praeter quotidianas collationes quisque so cius contexere sataget seriem
meditationum, acque instructionum primitus pro adolescentulis, deinde pro
omnibus Christi fidelibus accommodatam.
1. Vita
activa, ad quarn potisaimum haec Congregatio spectat, efficit, ut socii
nequeant compluribus pietatis exercítiis simul colletti operam dare. Quae
quidem omnia socii supplean.t bonis exemplis cibi invicem praelucendo, et
perfecte generalia christiani officia adimplendo.
2.
Singulis hebdomadis socii ad poenitentiae Sacramentum accedant apud
Confessarios a Rettore constitutos. Sacerdotes quotidie Sacrum facient: quoties
autem per negotia non liceat, curent, ut sacrificio saltem intersint. Clerici
et sodales adiutores faciant, ut saltem singulis die bue festie, et quaque
feria V ad sanctum Eucharistiae Saeramentum accedant. Compositus corporia
habitus, clara, religiosa et distinota pronuntiatio verborum quae in divinis
officiis continentur; {31 [325]} modestia, domi forisque in vgrbis, adspeotu et
incessu, ita in sociis nostris praefalgere debent, ut bis, potissimum a
caeteris distinguantur.
3.
Singulis diebus unusquisque non minus unius horae spatio orationi vocali et
mentali vacabit, nisi quisquam impediatur oh exercitium sacri ministerii; tunc
maiori, qua fieri poterit, frequentia eas per iaculatorias preces supplebit,
maiorique affectus vehementia Deo offeret opera, quibus a constitutis pietatis
exercitiis arcetur.
4.
Quoque die Deiparae Immaculatae tertia Rosarii para recitabitur, et in
spirituali lectione aliquantulum operae navabitur.
5.
Cuiusque hebdomadae feria VI ieiunium erit in honorem Passionis D. N. I. C.
6.
Ultimo omnium mensium die, a temporalibus curia remotus, quantum fieri poterit,
se quisque spiritu in se recipiet, et exercitio vacabit, quod ad bene moriendum
fieri solet, spiritualia et temporalia componens, tmquam mundus illi esset
relinquendus, et aeternitatis via adeunda.
7.
Unusquisque quotannis per dies ferme decem vel saltem sex secedat ut pietati
unite operar det; quibus transactis, criminum annuali confessione se rite
abluet. Omnes, antequam in societatem cooptentur, per décem dies in exercitiis
spiritualibus impendent, seque generali confessione purgabunt.
8.
Licebit autem Rectori statuere, ut ab bis pietatis operibus abstineatur certo quodam
tempore {32 [326]} et a certis sociis prout opportunius in Domino iudicabit.
9.
Quoties Divina Providentia sooium, sive laioum, sive sacerdotem ad vitam
aeternam vocaverit, omnes illine domua Socii Sacrum facient, ut anima mortui
suffragiis adiuvetur. Qui sacerdotes non sunt, semel saltem ad id Eucharistiam
accipiant.
10.
Idem pietatis officium exercebitur, quoties alicuius socii pater aut mater
moriatur.
11.
Mortuo Rettori suffragabuntur omnes congregationis socii, idque: 1. Tamquam
grati animi pignus oh curas et labores, quos in regenda societate sustinuit; 2.
Ut a poenis Purgatorii liberetur, quae illi forsitan oh nostram causam
perferendae erunt.
12.
Singulis annis die immediata post festum sancti Francisci Salesii omnes
congregationis sacerdotes pro sociis defunetis missam celebrabunt. Caeteri ad
Sacram Synaxim accedant, tertiam B. M. V. Rosarii partem una cum aliis precibus
persolventes.
1.
Socius quicumque tria probationis stadia facturus est, antequam absolute in
societatem recipiatur.
Primum
probationis stadium novitiatum praecedere debet, et appellatur aspirautium;
secundum est Novitiatus proprie dictus; tertium est tempus votorum triennalium.
{33 [327]}
2.
Itaque praeter acceptionis conditiones statutas (capite XI) Magister Novitiorum
diligentsr animadvertere debet si postulantis vivendi ratio ex Superiorum
iudicio talis sit, ut ipsum maiorem Dei gloriam bonumque Societatia collaturum
esse in Domino iudicari poasit.
3.
Generatim prima probatio sufficiens censetur, quando postulane aliquot annos in
aliqua ex Societatia domo transegerit, vel publicas Congregationis scholas
frequentaverit; ac eo temporia spatio sanctimonia et ingenio refulserit.
4. Si
vero aliquia iam grandioris aetatis buie pio instituto adscribi postulaverit,
et ad primam probationem fuerit receptus, statim spiritualibus exereitiis
vacet, postea saltem per aliquos menses in variis Congregationia offciis
exerceatur; adeo ut cognoscat atque ad praxim traducat illud vivendi genus,
quod amplecti desiderat. Eodem tempore Novitiorum Magister, caeterique
Superiorea advertant, an postulane aptus sit ad Salesianam Congregationem.
5.
Tempore primae probationis novitiorum magister, caeterique Superiores
diligenter observare debent et quidquid in Domino bonum iudicaverint Superiori
Capitulo referant atque patefaciant.
6.
Prima probatione feliciter peracta, atque Socio in Congregationem recepto,
statim novitiorum magister animum intendat, nihilque de co obmittat quod ad
regularum et constitutionum observantiam conferre poasit.
7. Rino
Novitiorum magister maximo studio incumbere debet ut 1. se amabilem, mansuetum,
{34 [328]} corde bonitatis pieno exhibeat, ut sodi animum ei aperiant in
omnibus, quae ad perfectionis incrementam prodesse possint: 2. dirigat,
instruat eos in regulis generatim et apecialiter in iis quae ad votum
castitatia, paupertatia et obedientiae referuntur: 3. Omnes ratione undequaque
exemplari quidquid ad Nostri Instituti pietatis exercitia pertinet, compleant
atque perficiant; 4. Singulis praeterea hebdomadis ex professo collationem de
rebus moralibus teneat; 5. Saltem semel in mensem unumquemque ad reddendain
conscientiae rationem peramanter advocet.
8.
Quouiam vero Nostrae Congregationis finis est iuvenes praesertim pauperiores
scientiam et religionem edocere, eosdemque inter saeculi pericula in viam
salutia dirigere; ideo omnes haius secundae probationis tempore non leve
experimentum faeturi yunt de studio, de scholis diurnia et vespertinis, de
catechesi pueris facienda, atque de assiatentia in difficilioribua casibus
praestanda. Si Socius in bis omnibus maiorem Dei gloriam bonumque
Congregationis se obtenturum ostenderit, atque inter pietatis exercitia bunorum
operum exemplum seipsum praebuerit, annuo secundae probationis expletus erit
censendus; aliter in aliquot inenses vel etiam in annum difieratur.
9.
Novitiatu expleto, atque Socio in Congregatione recepto, habito Magistri
Novitiorum iudicio, Maius Capitulum ad vota triennalia emittenda socium
admittere potest. Praxis triennalium votorum tertiam probationem constituit.
{35 [329]}
10. Hoc
temporis spatio socius mitti potest in quamcumque Congregationis domum, atque
omnia adimplere officia, quibus fungi ei continget. Tane temporis Director
illius domus de uovo aooio curam geret veluti Novitiatas Magister.
11.
Toto huiusmodi experimentorum tempore Novitiorum Magister sensuum externorum
mortificationem, praecipue sobrietatem, instantercommendare atque dulciter
inserere curabit. Qua tamen in re summa prudentia incedendum est, ne corporis
vires nimium debilitentur, et ad Nostri instituti ministeria minus apti Soeii
reddantur.
12.
Tribus his probationibus laudabiliter expletis, si Socius perpetuo in
Congregatione permansurum in animo reapse habuerit, compos fieri atque a
Superiore Capitulo ad vota perpetua admitti poterit.
1.
Vestimentum, quo utuntur socii, varium erit, prout variae erunt regiones, in
quibus illi commorantur.
2.
Sacerdotes longam vestem induent, nisi iter, vel alia insta ratio aliter
poscat.
3.
Socii adiutores nigro vestimento, quantum fieri poterit, induentur. At
saecularium novitates evitare unusquisque contendat. {36 [330]}
Antequam
socius vota proferat, exercitiis spiritualibus vacabit, quae bue praesertim
apeetabunt, ut quisque, quo Deus illum vocet, attente consideret, simulque
materiam votorum edoceatur, quae proferre velit, ubi certe cognoscat hane esse
Dei voluntatem. Peractis spiritualibus exercitiis, capitulum habebitur, ac, si
fieri potest, omnes illius domus socii convocabuntur.
Rector
vel qui vices gerit ex eius delegatione superpelliceo et stola indutus una cum
sociis omnibus genua submittet. Deinde omnes simul Spiritus Saneti lumina
invocabunt alterna voce recitantes hymnum Veni, Creator Spiritus etc.
v. Emitte
Spiritum etc.
R. Et
renovabis etc.
OREMUS
Deus,
qui corda fidelium etc.
Litaniae
Beatae Virginia cum versiculis Ora pro nobis etc. et cum Oremus: Concede
nos etc.
IN
HONOREM S. FRANCISCI SALESII.
Pater,
Ave, Gloria.
v. Ora pro nobis, beate Francisce.
R.
Ut digni efficiamur etc. {37 [331]}
OREMUS
Deus
qui ad animarum salutem etc.
Deinde
socius, ae si plures sint, singuli, flexis genibus coram Rectore inter duos
professos positi, clara et intelligibili voce hanc votoram formulam proferet:
«Fragilitate
et instabilitate voluntatis meae omnino cognita, cupiens in posterum ea
constanti animo perficere, quae ad maiorem Dei gloriava et anirnarurn salutein
conferre possint, ego N. N. coraiu te, omnipotens et sempiterne Deus, ac licet
conspectu tuo indignus, tamen tuae bonitati et infinitae iuisericordiae
confisus, desiderio unite permotus te amandi, tibique serviendi, corate
Beatissima Virgine Maria sine labe concepta, Sancto Francisco Salesio,
omnibusque sanctis caelorum, ex Societatis Saneti Francisci Salesii regulis
facio votum caetitatis, paupertatis, et obedientiae Deo, et tibi, n,ostrae
Societatis Superior, ad tres annos, vel etc.
Quapropter
te ipsuin enixe deprecor, ut secundum nostrae Societatis constitutiones ea mihi
velis praecipere, quae tibi videantur ad maiorem Dei gloriam, ruaioremque
animarum utilitatem conferre.
Interea
te, Deus bonitatis, per immensam clementiam tuam, propter Iesu Christi
Sanguinem pro nobis effusum, oro, ut hoc sacrificium excipias, quo gratiae agantur
pro multis beneficiis in me collatis, et pro meis peccatis expiandis. {38
[332]} Tu in me desiderium inspirasti hoc votum emittendi, tu quoque fac, ut
possim illud adimplere.
Sancta
Maria, Virgo Immaeulata, Sancte Francisce Salesi, omnes Sancti et Sanetae Dei
intercedite pro me, ut Deam meum diligens, eique soli in boe mundo serviene, ad
aeterna praemia merear pervenire. »
Omnes
respondent: Amen. Deinde novus socius nomen suum in libro notabit, ubi
hanc schedulam subscribet:
«Ego
infrascriptus N. N., legi ac intellexi Societatis Sancti Francisci Salesii
regulas, et promitto me secundum votorum formulam nunc prolatam eas constanti
animo observatarum.
Augustae
Taurinorum vel etc. anno etc.N. N....»
Hisce
peractis, recitabitur Te Deum alternia vocibus; quo finito, si Rector ad
rem existimabit, brevem ad id moralem exhortationem habebit, quibus omnibus
finem afferet psalmus: Laudate Dominum omnes gentes etc. {39 [333]} {40
[334]}